MONACHUS ad succurrendum

MONACHUS ad succurrendum
MONACHUS ad succurrendum
in Ecclesia Romana dicitur, qui, dum extrema agit, vel urgente mortis periculô, monachicam vestem induit, quo Fratrum suffragiorum fiat particeps, ut aiunt, at que ita animae suae succurrant. In Charta Prioratus S. Aegidii de Medunta: Odo Ruffini filius maximâ aegritudine vexatus, suscepit habitum Monachicum--et Monachus ad succurrendum effectus est. Quod fieri ab uxoratis non poterat, absque uxorum consensu, uti de Rogero Salpiae Comite agens, docet Bromptonus, ad A. C. 1088. Susceptum vero sic habitum monasticum, si pristinam valetudinem recuperâssent, dimittere fas non erat, nec uxori, quae adsensum praebuisset, marito ad sanitatem reverso, cum convellere licebat, nisi dispensatio Pontificis intervenisset. Sed et hâc voce videntur indigitati, qui, licet habitum Monachicum non induissent, societatis tamen Monachicae seu fraternitatis participes fiebant eôque nomine Martyrologio inscribebantur. Hinc in Necrologio S. Martini Laudun. de Ioanne Biennensi Imperatore Constantinopolitano legitur, 16. Kal. Maii, Commemoratio Ioannis. Imperatoris, huius Ecclesiae Fratris ad succurrendum, quem saltem non induisse vestem Monachicam in eo Monasterio, constat, cum Constantinopoli obierit, etc. Quam in rem plura, ut et de Monachis Laicis, qui et Fratres, Laicis Regularibus, Saecularibus, qui strictiorem Regulam non amplectebantur, vide apud Car. du Fresne in Glossar. ut et infra in voce Ordo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • CANONICORUM Coetus — cum ex primaeva institutione, nihil aliud, quam Collegia et Scholae fuerint, de Collegiorum origine ista hîc praelibauda duximus. Eam ab ovo exorsus arcessit Franc. Burmannus Orat. de Collegus, a diversissimo fratrum pari, Habele et Caino; Illô… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Hilarius von Orléans — (* um 1080 in oder bei Orléans; † 25. Dezember nach 1162 bei Paris) war Philologe und Literaturwissenschaftler, Klosterbeamter, Wanderdozent und Dichter im Frankreich des 12. Jahrhundert. Aufgrund seiner Lyrik gilt er als maßgeblicher Vertreter… …   Deutsch Wikipedia

  • Von Champeaux — Wilhelm von Champeaux (auch Guillaume de Champeaux, Guglielmus de Campellis; * um 1070 in Champeaux, Frankreich; † 1121 in Châlons sur Marne) war ein französischer Bischof und Philosoph. Wilhelm war Schüler Manegolds von Lautenbach, Roscelins von …   Deutsch Wikipedia

  • Wilhelm von Champeaux — (auch Guillaume de Champeaux, Guglielmus de Campellis; * um 1070 in Champeaux, Frankreich; † 1121 in Châlons en Champagne) war ein französischer Bischof und Philosoph. Wilhelm war Schüler Manegolds von Lautenbach, Roscelins von Compiègne und… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”